Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.21.1 Cic. Fam. 9.21.3 (English) >>Cic. Fam. 9.22.1

9.21.2 sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii; sed tum Papisii dicebamini. post hunc xiii fuerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primum Papisius est vocari desitus. is dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam conditam ccccxv et quadriennio post consui cum K. Duilio. hunc secutus est Cursor, homo valde honoratus ; deinde L. Masso aedilicius ; inde multi Massones. quorum quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo. deinde Carbones et Turdi insequuntur. 9.21.3 hi plebeii fuerunt ; quos contemnas censeo ; nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re p. Carbonum nemo fuit. cognovimus Cn. Carbonem et eius fratrem scurram ; quid iis improbius? de hoc amico meo, Rubriae filio, nihil dico. tres illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones. Marcus P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia ; Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur. is et tr. pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est. hoc vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit. iam pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. qua re ad patres censeo revertare ; plebeii quam fuerint importum vides.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.21.1 Cic. Fam. 9.21.3 (English) >>Cic. Fam. 9.22.1

Powered by PhiloLogic